Beschreibung von Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, Cod. 103

Bibliographische Beschreibung

Beschreibstoff
membranaceus
Umfang
foliorum 190
Persistenter Identifier
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-13185 Persistent Identifier (URN)
Weitere Angaben
Land
Deutschland
Ort
Köln
Sammlung
Dombibliothek
Signatur
Cod. 103
Katalogsignatur
Jaffé/Wattenbach: CIII.
Frühere Signatur
Darmst. 2103

Schrift und Hände

Fol. 52v-184 eleganter scriptus et diligenter emendatus, atque adnotationibus nonnullis illustratus.

Geschichte der Handschrift

Herkunft
Hildebaldi iussu scriptus, testante inscriptione primae paginae

Inhaltsangabe

  • Fol. 1v . "Titel: Cursus lunae per XII signa "
  • Fol. 2 . "Titel: Cicli lunares unde XX annorum per Kal. quasque "
  • Fol. 2v . "Titel: Ciclus solaris XX octo annorum per Kalendas "
  • Fol. 3-8v . "In Christi nomen incipit liber annualis." Titel: Calendarium scilicet, cum paucissimis sanctorum diebus festis, de quibus eos, qui adnotatione digni videntur, hic indicamus.

    XII. Kal. Apr. Natalis sancti Benedicti abbatis.

    Nonas Iun. Natalis sancti Bonifacii episcopi et martyris.

    XVIII. Kal. Sept. Assumptio sanctae Mariae matris domini nostri Iesu Christi (sed haec secunda manu inserta sunt).

    Kal. Sept. Translatio corporis et dedicatio ecclesiae sancti Nazarii (in Lauresham a. 774).

    V. Idus Sept. Natalis sancti Gorgonii martyris.

    Kal. Oct. Natalis sanctorum Remegii et Germani episcoporum.

    VII. Idus Oct. Natalis sanctorum Dionisi Eleutheri Rustici martyrum.

    III. Idus Nov. Natalis sancti Martini episcopi.

    Rerum Coloniensium nihil inest.
  • Fol. 9-22v . "Primus Dionisii circulus." Titel: Cycli paschales ab a. 532-1063 , quibus in margine series imperatorum cum aliis paucis notis adscripta est ita, ut etiam ea; quae annis 1-531 conveniunt, nulla distinctione facta cum ceteris sint permixta. Haec App. XIV exhibemus.
  • Fol. 23 vacat
  • 23v-35 . Autor: BEDAE Titel: de natura rerum liber Opp. ed. Giles VI, 100-122
    • quem f. 35-43v . excipit Titel: liber de temporibus ib. p. 123-138, qui hic inscribitur "liber secundus. De temporibus." Sequuntur alia quaedam fragmenta: "Itaque stella Veneris ac Mercurii hoc a superi-(ori)bus tribus planetarum stellis differunt - (f. 44) de hapsidibus planetarum. Circulus Zodiacus qui XII - (f. 44v.) melius declarabitur. Hipparchus in eo opere - quod luna sit. Sicut VII dies sabb. - numerum reddit. Argumentum ad inveniendam XIIII lunam - (f. 45) multiplicare."
  • Fol. 45-51 . Autor: BEDAE Titel: de aequinoctio vernali liber in editione operum eius Coloniensi a. 1688 II, 230-232 , inscriptus Wichreda e, qui hic Uuicthaeda scribitur.
    • Sequuntur numeri cardinales, ordinales, dispertivi, adverbiales, ponderales, graeci.
  • Fol. 52v-184 . Autor: BEDAE Titel: de temporum ratione liber Opp. ed. Giles VI, 139-342 In fine quaternionis XVIII pagina cum altera dimidia vacua relicta est, cum nihil verborum desit; inter duos enim librarios opus divisum erat.
  • Fol. 184 . "Si nosse vis" etc. Sunt Titel: Canones lunarium decennovalium circulorum qui leguntur in editione Colon. II, 321 , additis aliis quibusdam eiusdem argumenti sententiis - ( f. 190v .) "et VIIII cogitur habere dies." Alia eiusdem temporis manus addidit: "Post resurrectionem - celebrare." scilicet
    • Titel: Acta spuria synodi sub Autor: Victore papa per Theophilum episcopum celebratae, quae leguntur in Conciliorum Coll. Mans. I, 713-716. Multo post alia manus, quam saeculi XI esse puto, subiunxit: "Omnis paschalis luna - vacillet." Quae omnia, ut hic leguntur, sed foedissimis erroribus infecta, edita sunt in editione illa Colon. II, 232. 233. Descripta autem sunt inde a Fol. 184v . in cod. CII Fol. 94-99 .
  • Simili quadam saeculi XI manu in ultima libri pagina versus scripti sunt hi: UERSUS CATONIS CONTRA LUXURIAM. Qui cupis esse bonus, qui vitam quaeris honestam, Dilige munditiam corporis atque animae. Munda domus mundi dominum retinere valebit, Nam tali semper hospite sospes erit. 5 Cernitur omnipotens a mundo corde beatis: Cernere sordiduli non meruere deum. Luxuriam fugito si vis conscendere celsa, Nam petit inferna luxuriosus homo. Luxuria proceres multos detraxit ad ignes 10 Prodolor et minimos semper ad ima trahit. Luxuria prorsus sensus detruncat acumen, Inficit et mentem sauciat atque gravat. Divitias animi pariter detexit ut aurum, Enervat vires, sordidat atque premit. 15 Semper amat miseros piceis demergere flammis, Semper amat socios subdere demonibus. Ergo cave prudens nocitura libidinis arma, Scilicet ingluviem musticeamque lucem (sic). Crapula cum bibuli crassam repleverit alvum, 20 Ad loca sordidulum luxuriosa trahit. Semper amat risus, semper crispare cachinnos, Semper luxuriam ventns (leg. venter) obesus amat. Ardua regna petis, ventris moderentur habenae, Ne stomachi currens frena remissa cadas. 25 Si vis ergo poli, frater, conscendere regna, Dilige munditiam corporis atque animae.

Quellenangabe

  • Jaffé, Philip; Wattenbach, Wilhelm: Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis codices manuscripti descripserunt Philippus Jaffé et Guilelmus Wattenbach. Berlin 1874. S. 40-41 [Digitaler Volltext]
Impressum
Herausgeber
Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek Köln
Redaktion
Im Rahmen des DFG-Projekts CEEC bearbeitet von Patrick Sahle; Torsten Schaßan (2000-2004)
 
Bearbeitung im Rahmen des Projekts Migration der CEEC-Altdaten von Marcus Stark; Siegfried Schmidt; Harald Horst; Stefan Spengler; Patrick Dinger; Torsten Schaßan (2017-2019)
Ort
Köln
Datum
2018
URN
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-13185
PURL
https://nbn-resolving.de/urn:nbn:de:hbz:kn28-3-13185
Lizenzangaben

Die Bilder sind unter der Lizenz CC BY-NC 4.0 veröffentlicht

Diese Beschreibung und alle Metadaten sind unter der Lizenz CC BY-NC-ND 4.0 veröffentlicht