Beschreibung von Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, Cod. 137

Bibliographische Beschreibung

Handschriftentitel
Liber Sacramentorum
Entstehungszeit
saeculi IX
Beschreibstoff
membranaceus
Umfang
foliorum 183
Persistenter Identifier
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-4316 Persistent Identifier (URN)
Weitere Angaben
Land
Deutschland
Ort
Köln
Sammlung
Dombibliothek
Signatur
Cod. 137
Katalogsignatur
Jaffé/Wattenbach: CXXXVII.
Frühere Signatur
Darmst. 2131

Zustand und Zusammensetzung

Zustand
Margines multorum foliorum abscisi sunt et postea resarti

Schrift und Hände

Textus antiquus folio 1v. incipit verbis "Vere dignum".

Buchschmuck

  • Litterae capitales V et in principio canonis missae T ornatae sunt eo modo, qui Scottorum morem refert, avium capitibus et lineolis varie implexis, sed atramento tantum subfusco pictae, non, ut ait Hartzhemius, litteris aureoalbis in membrana purpurea.

Hinzufügungen

Hoc codice praecipue usus est Pamelius in libro: Liturgica Latinorum, Col. 3571, II p. 179 sqq. ubi additiones antiqua manu in margine scriptas lectionesque varias commemorat.

Inhaltsangabe

  • Folii primi primae paginae manu paulo recentiori inscriptum est: "Deus qui non mortemte miserante propitiabile." Quae Pamelius omisit.
  • Folio 92 Autor: GRIMOLDI Titel: continuatio incipit ( Pam. p. 388 ), sed nec nomine eius addito, nec inscriptione ulla distincta, quod falso Hartzhemius retulit. Ea scilicet leguntur in codice 88 . Virgulae, quibus Grimoldus particulas aliquas post Gregorium additas iugulatas esse dicit, in libro nostro non apparent, nam qui Fol. 14v . nunc videntur obeli, plumbo multo post appicti sunt.
  • Folio 153v . sine inscriptione, sed indice capitum praemisso, missae duodeviginti sequuntur, quas Pamelius edidit p. 517-544. Folio 169 ad verba "martyris tui" adscriptum est "Reginoldi" , et mox iterum "Reginoldo" .
  • Fol. 174 nulla distinctione facta "Benedictio ramorum in die palm." scripta est; deinde Benedictiones a Pamelio p. 544 sqq. editae. A folio 179 Benedictiones aliae manu non eadem, sed aequali scriptae leguntur, et Fol. 181v . manu alia eiusdem fere temporis Letania, cuius Hartzhemius meminit. Ibi martyres post Cyprianum soli commemorantur Alexander, Gereon, Victor, Cassius, Florentius ; virgines solae Felicitas, Perpetua, Petronilla, Agatha, Agnes, Cecilia, Lucia, Praxedis, Columba, Iuliana, Cristina, Regina. Maxime memorabiles preces sunt hae: "Ut Formosum apostolicum et cunctum eclesiasticum ordinem in sancta religione conservare digneris, te rogamus. "Ut Arnolfum regem perpetua prosperitate conservare digneris, te rogamus. "Ut Herimannum antistitem nostrum in sancta religione conservare digneris, te rogamus. Audi nos. "Ut clerum et plebem sancti Petri conservare digneris, te rogamus." Ex quibus cum Formosus m. Sept. a. 891 electus sit, m. Maio a. 896 mortuus, Arnolfus m. Apr. a. 896 imperator factus, tempore satis angusto eae preces circumscribuntur.
  • Folio 182v Titel: Missa votiva pro amico vivente aliquanto post inscripta est.
  • Marginibus inde a f. 138 , quo preces pro defunctis leguntur, persaepe nomina hominum inscripta sunt, defunctorum ut videtur, quae App. XVII damus.

Quellenangabe

  • Jaffé, Philip; Wattenbach, Wilhelm: Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis codices manuscripti descripserunt Philippus Jaffé et Guilelmus Wattenbach. Berlin 1874. S. 56-57 [Digitaler Volltext]
Impressum
Herausgeber
Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek Köln
Redaktion
Im Rahmen des DFG-Projekts CEEC bearbeitet von Patrick Sahle; Torsten Schaßan (2000-2004)
 
Bearbeitung im Rahmen des Projekts Migration der CEEC-Altdaten von Marcus Stark; Siegfried Schmidt; Harald Horst; Stefan Spengler; Patrick Dinger; Torsten Schaßan (2017-2019)
Ort
Köln
Datum
2018
URN
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-4316
PURL
https://nbn-resolving.de/urn:nbn:de:hbz:kn28-3-4316
Lizenzangaben

Die Bilder sind unter der Lizenz CC BY-NC 4.0 veröffentlicht

Diese Beschreibung und alle Metadaten sind unter der Lizenz CC BY-NC-ND 4.0 veröffentlicht

Klassifikation