Beschreibung von Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, Cod. 130

Bibliographische Beschreibung

Handschriftentitel
Decretalium libri V cum glossa
Entstehungszeit
saec. XIV
Beschreibstoff
membranaceus
Umfang
foliorum 342
Persistenter Identifier
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-4498 Persistent Identifier (URN)
Weitere Angaben
Land
Deutschland
Ort
Köln
Sammlung
Dombibliothek
Signatur
Cod. 130
Katalogsignatur
Jaffé/Wattenbach: CXXX.
Frühere Signatur
Darmst. 2127

Schrift und Hände

in membrana Italica manu Italica scriptus

Inhaltsangabe

  • Explicit: In folio ultimo legitur: "Caucio Iohannis de colonia ac hilger de Colonia et theoderici de exposita in cista de laugehoum pro tribus marcis in die commemoracionis omnium animarum anno domini M0 CCCo lviij. et tradatur Iohanni predicto vel eius procuratori."
  • Titel: Decretalium libri V cum glossa Praefixum est folium , in quo Gregorii X papae constitutiones ( Mansi XXIV, 81 ) scribere librarius coeperat, rescriptum scilicet, quo magistris et scholaribus Bononiae commorantibus eas dirigit, cum titulo primo. Incipit: Initium est: "Cum nuper in generali concilio". Primae litterae loco vacuo alius aliquis haec scripsisse videtur: scrissit male scrissit."Alibi in eadem pagina inter plurima ibi scriptitata legitur "buccadurus equs" , et in summa pagina sequenti: "Ista est pulvis utilis stomacho. Primo masticis uncia meza semis. anisi untia semis. Macis uncia una. sene libra meza. spica nardi uncia una. Zucari uncias iiij." Fol. 338 in fine textus legitur: Explicit: Explicit liber decretalium deo gratias. Amen. Amen. Amen. Qui scrixit scribat. semper cum domino vivat.
    • Quibus alia manu haec sunt interposita: Qui mel in ore gerit et me retropungere querit, Eius amiciciam nolo michi sociam. Et paulo inferius: Qui scripsit scripta sua dextera sit benedicta. Apparatus, in cuius fine legitur: "Explicit apparatus quinti libri decretalium." alia, sed non multum diversa manu ita scriptus est, ut margines tegat; quas ut compleat, haud raro ultimi versus inaequaliter scripti sunt, et in ultima linea vel simplices calami ductus vel verba sensu carentia subiuncta, ut e. g. Fol. 160v . (ubi in principio pauca erasa sunt): " umdumbrumfrimbumblacumfundumbrimmrotuntubi | .. nitudinitatibus bornagangowagn, biassyrae. wadaldaridramb." Sed in imo Fol. 162 versus legitur: Omnibus omnia non mea sompnia dicere possam.
    • Et in f. 163 : iac wet en frugha iwaeraeldet waere haenna lif tha wil iac aera. De quo versu veteri Suedorum lingua scripto, conferas quae V. C. K. Maurer dixit in annali Germania dicto XVII, 444 .

Quellenangabe

  • Jaffé, Philip; Wattenbach, Wilhelm: Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis codices manuscripti descripserunt Philippus Jaffé et Guilelmus Wattenbach. Berlin 1874. S. 54-54 [Digitaler Volltext]
Impressum
Herausgeber
Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek Köln
Redaktion
Im Rahmen des DFG-Projekts CEEC bearbeitet von Patrick Sahle; Torsten Schaßan (2000-2004)
 
Bearbeitung im Rahmen des Projekts Migration der CEEC-Altdaten von Marcus Stark; Siegfried Schmidt; Harald Horst; Stefan Spengler; Patrick Dinger; Torsten Schaßan (2017-2019)
Ort
Köln
Datum
2018
URN
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-4498
PURL
https://nbn-resolving.de/urn:nbn:de:hbz:kn28-3-4498
Lizenzangaben

Die Bilder sind unter der Lizenz CC BY-NC 4.0 veröffentlicht

Diese Beschreibung und alle Metadaten sind unter der Lizenz CC BY-NC-ND 4.0 veröffentlicht

Klassifikation