Beschreibung von Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, Cod. 2
Bibliographische Beschreibung
Inhaltsangabe
- Fol. 329-339v . Nominum Hebraicorum interpretationes ordine litterarum dispositae (Cf. Hieronymi Opp. ed. Vallarsius, T. III, 537 sqq.).
- Folio primo manu saeculi XV versus incompti de ordine librorum inscripti sunt. qui sequuntur:
-
Versus bis bini sequentes bis quoque trini Quinque libri Moysi, Genesis Exo Levi Nume Dic quintum Deutro; post hos Iosue Iudicum Ruth Libri regum quatuor, duo sunt Paralipomenon; Est Esdras primus, Neomi Esdrasque secundus Post lege Tobiam, Iudith, Hester, Iob quoque, Psalmos Tunc Parabo simul Ecclesias, Canti, Sapi, Eccles Hinc Ysai, Ieremi, Baruch, Esechi Danielque Bis sex prophete Osee, Iohel, Amos, Abdi Iona, Michee, Naun, Abacuc, iunge Sophon Agee Et Zachari Malachi; numerantur post Machabei.
Sunt ewangelia quatuor: Math, Mar, Lu, Iohannes. Quibus finitis, recitantur epistola Pauli Prima canit ad Rom sequitur Corinth Galath Ephe Tum Philipe, Colosen, Tessolo, Tymo, Tit, Philem, Hebre Postremo notes hic scriptos actus apostol Canonicam Iacobi, Peter, Io, Iud, Apochalipsim.
-
Praeterea in eodem folio haec leguntur, alia eiusdem saeculi manu scripta:
Hunc librum emit venerabilis ac nobilis dominus Mauricius comes de Speigelbergh
, canonicus maioris ecclesie Coloniensis ac prepositus Embricensis Traiectensis diocesis, ab Iohanne Gurdelmecher cive Coloniensi, presentibus patre dicti Iohannis Adriano Coci de Goirl et me Nicolao Tweenberg bedello studii Coloniensis iurato, qui hec propria mea manu in veritatis testimonium scripsi subscripsi et signavi.
per me Nicolaum de Twenberg notarium publicum et dicti studii bedellum iuratum.
Quellenangabe
- Jaffé, Philip; Wattenbach, Wilhelm: Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis codices manuscripti descripserunt Philippus Jaffé et Guilelmus Wattenbach. Berlin 1874. S. 1-1 [Digitaler Volltext]
Klassifikation |