Beschreibung von Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, Cod. 198

Bibliographische Beschreibung

Entstehungszeit
saeculo X vel XI
Beschreibstoff
membranaceus
Umfang
foliorum 98
Persistenter Identifier
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-6222 Persistent Identifier (URN)
Weitere Angaben
Land
Deutschland
Ort
Köln
Sammlung
Dombibliothek
Signatur
Cod. 198
Katalogsignatur
Jaffé/Wattenbach: CXCVIII.
Frühere Signatur
Darmst. 2171

Zustand und Zusammensetzung

Seiteneinrichtung
in membrana male praeparata scriptus

Inhaltsangabe

  • Primo folio scriptum est: "Gloria in excelsis deo" etc. additis notis musicis. In eiusdem folii parte altera Prologus libri Topicorum Tulliani scriptus est: "Maiores nos res - accedere." manu satis antiqua. Subiecta est tabula de partibus philosophiae.
  • Sequitur f. 2 . Autor: Boetii Titel: Commentum in Topica Ciceronis Inscriptio in codice nulla est. Sed praemissa sunt haec: "Incipientes quamcumque rem scribere, ante quam scribamus, eam commendare debemus ut Virgilius (Ge. IV, 3): Ammiranda tibi levium spectacula rerum. Sed errant qui hoc dicunt. Non enim laus in isto principio, sed dif- finitio continetur. Orator quippe ea quae sibi gravia sunt, in principiis solvere aut curare debebit. Ut in (oratione de) domo sua caput illud videtur esse commune, sed vide quem admodum facit illud Tullius speciale: Cum multa divinitus, pontifices, a maioribus nostris inventa sunt . Poterat hoc et Clodius dicere. Clodius enim solo religionis iure certabat, Cicero iure puplico, quia nec poterant pontifices contra religionem ferre sententiam. Res enim consecrata fuerat, et Clodius religionis iure pugnabat. Videamus quomodo illud solvit. Bene inquit maiores nostri, qui nos ( leg . vos) non solum de iure religionis, sed et de iure puplico, iudices instituerunt, ut tam vobis ius puplicum, quam ius religionis tuendum sit. Et cum eos dicit de iure puplico iudicare, illud estimandum relinquit, sine causa Clodium consecrationis iure pugnare, quod ad pontinces pertinet, cum illi etiam hoc iudicaturi sint, utrum deberet consecrari, quod pertinet ad ius puplicum. Modo ergo Tullius scripturus de arte rethorica, quae sunt gravia necesse habet in principiis purgare. Quæ sunt igitur gravia? Sententia Platonis et Aristotelis. Plato enim eloquentissimus fere omnium philosophorum, dicebat artem rhetoricam non esse artem, sed esse civilis scientiæ partis umbram. Hoc enim asserebat in illo dialogo quem Gorgiam vocavit. Quicquid, inquit, omnes faciunt, non est industria sed natura.a Cf. Cic. de Or. I c. 11.Inde sola rubrica, sed nulla inscriptione distinctum sequitur opus Boetii abunde notum, quod finitur f. 74 his verbis: "Talis est enim (ibi supra lineam additum est: vis) fortuitarum rerum." Passim ubi verba vel sententiae omissae fuerant, in marginibus suppletae sunt, appositis litteris d et h linea transversa notatis, quod iam in aliis eiusdem aetatis codicibus plus semel observavimus.In pagina cuius dimidia pars vacua fuerat, infra Boetii commentarium manu non multo recentiori haec scripta sunt:"Sume ordines indictionum ut puta mortuo Heinrico imperatore Leodie LXXIII. indictione XIIII. hos per quindecim multiplica. adde semper regulares XII. et indictionem illius anni de quo queris. ut puta in presenti .XV. et annos domini invenies." Quae vitiis scatent. Sed folio quoque 76 in margine scripta est tabula annorum ab a. MCV. ad a. MCXXXIL cum indictionum, epactarum et concurrentium numeris litteraque dominicali, ubi soli anno MCVI nota addita est: "Heinricus imperator mor."
  • Fol. 74 manu aliquanto recentiori subiuncta est explicatio mystica verborum: "Expoliavi me tunica" , Cant. V, 3. Altera eiusdem folii pagina vacua relicta est, quae fuit ultima quaternionis VIIII.
  • Sequuntur f. 75 : Autor: CICERONIS Titel: Orationes Philippicae splendide scriptae, sed imperfectae. Post Fol. 97, quod finitur his verbis Or. II. c. XXXI ° 77: "Ergo ut catamitum neque opinato cum os" . folium intercidit; in sequenti folio 98 scriptum est: "acta Dolabellæ - requiro." scilicet extrema capitis XXX verba. Maior eius folii pars abscisa est, sed nihil amplius ibi scriptum fuisse apparet; nam in aversa pagina, olim vacua, manu recentiori scripta sunt quaedam nullius pretii, argumenti mythologici.
  • In summo folio 76 manu satis antiqua haec scripta sunt:"Ad furtum inveniendum. In panc subcinerio scribe et da comedere reo. AKPICA. KPOKA. PICKAPIT. APICAPIT."

Quellenangabe

  • Jaffé, Philip; Wattenbach, Wilhelm: Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis codices manuscripti descripserunt Philippus Jaffé et Guilelmus Wattenbach. Berlin 1874. S. 84-84 [Digitaler Volltext]
Impressum
Herausgeber
Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek Köln
Redaktion
Im Rahmen des DFG-Projekts CEEC bearbeitet von Patrick Sahle; Torsten Schaßan (2000-2004)
 
Bearbeitung im Rahmen des Projekts Migration der CEEC-Altdaten von Marcus Stark; Siegfried Schmidt; Harald Horst; Stefan Spengler; Patrick Dinger; Torsten Schaßan (2017-2019)
Ort
Köln
Datum
2018
URN
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-6222
PURL
https://nbn-resolving.de/urn:nbn:de:hbz:kn28-3-6222
Lizenzangaben

Die Bilder sind unter der Lizenz CC BY-NC 4.0 veröffentlicht

Diese Beschreibung und alle Metadaten sind unter der Lizenz CC BY-NC-ND 4.0 veröffentlicht

Klassifikation