Beschreibung von Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, Cod. 196

Bibliographische Beschreibung

Handschriftentitel
Libellus Prorae et Libellus puppis
Entstehungszeit
saeculo XI
Beschreibstoff
membranaceus
Umfang
foliorum 63
Persistenter Identifier
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-6698 Persistent Identifier (URN)
Weitere Angaben
Land
Deutschland
Ort
Köln
Sammlung
Dombibliothek
Signatur
Cod. 196
Katalogsignatur
Jaffé/Wattenbach: CXCVI.
Frühere Signatur
Darmst. 2440

Schrift und Hände

eleganter scriptus

Hinzufügungen

Margines foliorum passim abscisi sunt.

Inhaltsangabe

  • inediti, auctore E. quodam presbytero, qui eos dedicavit Alboldo episcopo, Adalboldo scilicet Ultraiectensi a. 1010-1027, cuius in scholis Notkeri Leodiensis episcopi , ut videtur, socius fuerat. Egit de hoc codice collega coniunctissimus Autor: C. Bartsch in annali qui inscribitur Germania XVIII, 310-353.
  • Initio Fol. 1 scriptum est: "Incipit libellus prorae distinctæ. Secundus vocatur puppis erata. ad Alboldum episcopum."
  • Sequitur dedicatio: "A. Gratia dei episcopo. litterarum studiis admodum instituto. E. Servorum dei humillimus presbyter. ut eam cui præest ecclesiam digne in dei oculis regere, et in extremis verbo. et opere cum grege suo summo pastori possit placere." "Ambo olim a pueris apud scolares alas in uno auditorio militavimus. quo magis novimus nos inter nos. et ideo confidentius privatumque magis alloqui te. quia fretus de te. hoc rustici sermonis opusculum. emendandum audeo commendare. In communi enini sermone. multi sepe multa loquuntur. et plurimis ad usum necessariis exemplis. illa vulgi sententia profertur. quod quidem hausi. mecum id reputans. quod in his plurima versarentur utilia. et si aliquatinus retineri possent perspicua. que quoniam nusquam scripta fuissent. quo magis memori pectore servarentur indiligentes propterea facerent auditores. Unde ego quæ comminisci per horas interdiu noctuque potui. singulis ea versiculis sepe duobus. interdum tribus. uti in ordine scriptos videbis. preterea novis atque vulgaribus fabellis. aliquid divinisque paucis interserens. in duobus tantum coacervavi libellis. Nam non his qui sunt assidua lectione ad virile robur exculti. sed formidolosis adhuc sub disciplina pueris. operam dedi. ut dum absentibus interdum preceptoribus illa manus inpuberum. quasdam inter se nullas tamen in re nenias aggarriret. uti in his exercendis et crebro cantandis versiculis ingeniolum quodammodo acueret. turn istis potius uteretur. Quo circa si ad hanc rem ut- ^ cunque Opus sit codicello. eo iure in tuam sinceram commendo fidem. ut errata corrigas. superflua reseces. ut in te primo post deum permanendæ securitatis querat asilum. Non enim quisquam ita ut sciam. et tu perliquido nosti. inventum hinc aliquid scriptitans. posteris monimentum de se ullum reliquit." Sequuntur versus: Nilus ut Egyptum perfundit flumine dextro, Sic tua percurrat peto lingua diserta libellum.Lintris foeta iocis diversa apiustria portat, Cuius prora nitet vario distincta colore. Inde initium faciunt sententiae singulis versibus comprehensae, quarum prima est: Sic me iuvisti velut ardens flamina tectum.
  • Glossae plurimae additae sunt; foll. 13 et 14 magna ex parte abrasis alia vel diversorum homiuum manibus vel eadem diversis temporibus scripta sunt; eodem modo passim plurima emendata sunt et suppleta.
  • Fol. 16v . "Hic sensus in duobus invenitur versiculis."
  • Fol. 26: "Modo sensus in tribus versibus" , quorum ultimus hic est: De Martyrio hodierno. Martyrio iam non potes istud tradere corpus. Quid prohibet saccos habiti vacuare peculi? vel bona dilapidare Martirium crucis est hodie collecta dedisse. Manu recentiori additum est aliud epigramma quatuor versuum: De malo studio. Ut nunquam studium sic friget ubique scolare. Quippe domi sollertia militiæque negatur. Lectio quid preter plorare ministrat alumnis? scil. lectio inutilis Rara quidem; nauci, cum venerit, et salis expers. Sequitur f. 28 "De quatuor versiculis" et f. 28v . "De quatuor versiculis et reliquis indifferenter."
  • Fol. 47: Incipit: "Incipit secundus libellus Puppis aeratæ."
  • Comminus aeratæ succedunt postera puppis, Cuius non dolabro est sed cesa crepido securi. Finiuntur f. 63 : Et quæ Martinum cepisti pars pia quondam, Huc assis eadem forma fugiente eruenta.
  • Nulla distinctione facta subiectus est hymnus de nativitate Domini. "Dulce melos cum organo sonet - gaudens efficitur Iherusalem." cum notis musicis, et Fol. 63v . "Oratio pulcra." "O lux mentium - deus unus in saecula saeculorum amen."

Quellenangabe

  • Jaffé, Philip; Wattenbach, Wilhelm: Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis codices manuscripti descripserunt Philippus Jaffé et Guilelmus Wattenbach. Berlin 1874. S. 82-82 [Digitaler Volltext]
Impressum
Herausgeber
Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek Köln
Redaktion
Im Rahmen des DFG-Projekts CEEC bearbeitet von Patrick Sahle; Torsten Schaßan (2000-2004)
 
Bearbeitung im Rahmen des Projekts Migration der CEEC-Altdaten von Marcus Stark; Siegfried Schmidt; Harald Horst; Stefan Spengler; Patrick Dinger; Torsten Schaßan (2017-2019)
Ort
Köln
Datum
2018
URN
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-6698
PURL
https://nbn-resolving.de/urn:nbn:de:hbz:kn28-3-6698
Lizenzangaben

Die Bilder sind unter der Lizenz CC BY-NC 4.0 veröffentlicht

Diese Beschreibung und alle Metadaten sind unter der Lizenz CC BY-NC-ND 4.0 veröffentlicht

Klassifikation