Beschreibung von Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, Cod. 166

Bibliographische Beschreibung

Beschreibstoff
membranaceus
Umfang
foliorum 262
Persistenter Identifier
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-10086 Persistent Identifier (URN)
Weitere Angaben
Land
Deutschland
Ort
Köln
Sammlung
Dombibliothek
Signatur
Cod. 166
Katalogsignatur
Jaffé/Wattenbach: CLXVI.
Frühere Signatur
Darmst. 2191

Zustand und Zusammensetzung

Lagenstruktur
Quaterniones in ultimo folio verso numerati sunt, sed errore quodam inde a quarto quaternione uno plures numerantnr quam oportebat; quod mature, ut videtur, animadversum est et correctum; quaterniones autem XXVIIII. XXVIII. XXVII. ordine hoc inverso, cum liber compingeretur, positi sunt.

Schrift und Hände

Codex uncialibus quas vocamus litteris scriptus in membrana aequali, firma et bene praeparata, etsi foraminibus sat multis perforata, Carolo Halmio saeculi VII esse visus est. Scriptura pulcherrima est, verba singula plerumque iam inter vallis exiguis disiuncta. Graeca specie a latinis non multum differunt, sed mendis plurimis scatent; pro θ saepe th ponitur. Corrector coaevus eodem scribendi genere usus est, alius vero cursiva quam vocant littera et quam Merowingicam vocare possis, aetatis ut mihi videtur fere eiusdem.

Buchschmuck

  • Litterae initiales alio quidem ornatu carent, sed punctis minutis rubris circumdatae sunt, more Scottis usitato.

Inhaltsangabe

  • Primo folio inscriptum est LIBER SANCTI PETRI .Hie quae scripsit, Halmius editor modo glossematis loco habuit, ut f. 93 p. 172, modo textui inseruit, ut f. 230 verso, p. 302. Singulis his locis inter textus verba scriptum esthd(hic deest) et in margine hp(hoc pone ?).Textui orationis multis locis interposita sunt schemata, quorum aliquot servavit editor, scripta atramento alio, pallido, particulis quibusdam lucidis splendente, quod alius cuiusdam coloris olim fuisse suspiceris.
  • Primum locum occupant Autor: CHIRII FORTUNATIANI Titel: artis rhetoricae libri II Quos novissime hoc nostro codice adhibito edidit Carolus Halm inter Rhetores latinos minores, Lips. 1863 p. 79-151.
  • Duo priora quaternionis primi folia desunt, quo factum est, ut liber capite carere videatur. In summo folio primo pictum est Schema: Genera ciuilium quaestionum tria. Demonstratiuum. Deliberatiuum. Iudiciale. / \ / \ / \ La Uitu Sua Diss Accu Def v per si ua sati ensi s ati o si o o o o Deinde sequitur rubrica haec: INCPT CONSULTI ARS RHETORICA "Quisquis - callem." Versus scilicet operi praemissi, minio continue scripti.
  • Fol. 21 verso post verba ultima "apui litigantes" rubro: SCHOLICA. C CHIRII AD EXP LIB. I. FORTUNATIANI. EXPL. ARS. CONSULTI RHETORICA. INCP. LIBER. II. FELICITER.
  • Quod sequebatur folium, ultimum scilicet quaternionis secundi, excisum est; nihil tamen deesse videtur. Fol. 22 inc.ID"Reperto - septem" , quae rubro scripta sunt, primi scilicet versus duo. Fol. 40. C. CHIRII. FORTUNA TIANII. ARS. RHETORI CA. SCHOLICA. LIB. II. EXPLICIT. INCIPIT. LIBER. III. FE LICITER. Puncta, quibus verba distinguuntur, terna vel quaterna posita sunt.
  • Fol. 50 finito Fortunatiani libro, sed nulla in codice distinctione facta, nisi quod scriptum est NOTABILE FINIT, alius liber sequitur, ut iam L. Carrio olim in margine adnotavit. "De officio oratoris. Oratoris officium - exorsus est."
  • Autor: AURELII AUGUSTINI Titel: de Rhetorica liber ed. C. Halm l. c. p. 135 -151; in ed. Maur. Vol. I. App. p. 33-38 inter spuria Augustini opera. Fol. 62 . ARS. RHETORICA. LIB. III. EXPLICIT INCPIT DEDIALECTICA. LIB. IIII "Dialectica est bene disputandi" etc.
  • Autor: AURELII AUGUSTINI Titel: Principia Dialecticae in ed. Maur. ,Vol. I. App. p. 15-22 inter spuria. Novissime edidit et Augustino auctori vindicavit W. Crecelius in Progr. schol. Elberfeld. a. 1857.
  • Inter folia numeris recentibus 70 et 71 signata folium unum perditum est, iterumque aliud post Fol. 74, quod terminatur verbis "fit aliud ex nominatiuo. aliud" , quo facto periit illius libri pars ultima, simulque eius qui sequitur, inscriptio et initium; hunc tamen qui sit, recte iam perspexit I. G. Graevius, et qualiter res se habeat, in margine adnotavit. Sunt autem Autor: VICTORINI Titel: explanationum in Rhetoricam M. Tullii Ciceronis libri II ed. C. Halm l. c. p. 153-304. Verba Ciceronis litteris quas capitales vocamus, scripta sunt, sed initio tantum; ea enim scriptura cum librario molesta esset, mox tantum crassius delineata prima littera lemmata distinxit.
  • Fol. 184v . atramento nigro et rubro alternatim scriptum est: .Q. FABII LAVRENTI EXPLATIONVM (sic) INRHE TOC. LIBER. PRIMVS. EXPLICIT. INCPT. LIBER. II FELICITER. DE ADTRIBVTIS PERSONAE.
  • Ubi sequuntur tria capita "Cum sint .XI. attributa - gestione proueniunt." edita ad calcem Victorini ap. Halm. p. 305-310. Deinde f. 189v . nulla distinctione facta, Victorini liber II.
    • Fol. 222 ad locum de translatione, verba "supponere exempla" ed. Halm 276, 7 manu illa 2 haec scripta sunt, quae a scribente intellecta fuisse vix putaverim: "Deliberatiua sie facta sepe ratione et eius beneficii quod ammisit. ac postrema deducenda est, ad formani deliberatiuae. ut ita agatur. quasi suadeat aut dissuadeat orator faciendum. auf non faciendum: quoniam accusatoris partes utique ut dissuadeat. defensoris uero. haec omnia contraria actione conuertat: cum ille accusator ausus fuerit coniecturali respondeat. item ira finem adsumat argumenta officii. ipsius autem conpensationis contra nos."
    Idem Fol. 231 scripsit: "hd. Lege desuper in summo lucernario." addito signo. Quae hic supplenda erant, in summa margine paginae praecedentis invenics. Folio eodem verso scripsit. "lege in capite paginae" scilicet ad verba "aut hominum" , quibus liber olim finiebatur, addita subscriptione: EXPLICIT LEBER (sic) ARTIS RHETORICAE. Quae hic deerant, manus illa 2 supplevit, et rubrica illa partim deleta, subiunxit FINIT.
  • Fol. 232 . INCIPIT LIBER ALIUD. (rubro). "Munera ex auro" etc. Autor: CENSORINUS Titel: de die natali Codex primarius, ex quo Vaticanum saec. X descriptum esse demonstravit Martinus Schanz, in Specimine critico Gottingae a. 1867 edito .In hac codicis parte multa correcta sunt unciali littera, quae primi librarii aequalis esse videtur, sed ab editoribus novissimis ea reprobantur. Folio 234 manu, non saeculi X, ut Hultschius editor putabat, sed aequali, littera unciali minori, haec adscripta sunt ( p. 70 l. 20 ed. Hultsch. ) Uerg. hin (sic) lapides pirrei actos satu rinia (corr. rnia) rgna (sic) et alibi quo tempore primum deucalion uacuum lapides. i. a. c. t. u. i. o l i. Et hunc igitur librarium, quae in exemplari suo videbat, minime intellexisse patet.
  • Fol. 256 . "MEDIANOX DE NATURALI" etc.
  • Ibi abrupto Censorini libro incipit fragmentum, quod etiam cum illo in editionibus coniungi solet; finitur in calce folii 262 , quod quaternionis XXXIIII tertium est. Ita mutilatum codicem iam L. Carrio ante a. 1583 vidit.
  • Spicilegium e codice Censorini Coloniensi nuper edidit W. Crecelius in Annalibus scholl. Elberfeld. a. 1872 .

Quellenangabe

  • Jaffé, Philip; Wattenbach, Wilhelm: Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis codices manuscripti descripserunt Philippus Jaffé et Guilelmus Wattenbach. Berlin 1874. S. 65-65 [Digitaler Volltext]
Impressum
Herausgeber
Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek Köln
Redaktion
Im Rahmen des DFG-Projekts CEEC bearbeitet von Patrick Sahle; Torsten Schaßan (2000-2004)
 
Bearbeitung im Rahmen des Projekts Migration der CEEC-Altdaten von Marcus Stark; Siegfried Schmidt; Harald Horst; Stefan Spengler; Patrick Dinger; Torsten Schaßan (2017-2019)
Ort
Köln
Datum
2018
URN
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-10086
PURL
https://nbn-resolving.de/urn:nbn:de:hbz:kn28-3-10086
Lizenzangaben

Die Bilder sind unter der Lizenz CC BY-NC 4.0 veröffentlicht

Diese Beschreibung und alle Metadaten sind unter der Lizenz CC BY-NC-ND 4.0 veröffentlicht

Klassifikation