Beschreibung von Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, Cod. 200

Bibliographische Beschreibung

Handschriftentitel
PRISCIANI : ars grammatica, libri I-XVIII
Entstehungszeit
Carolorum aetati proxima, saeculo decimo certe non inferior
Beschreibstoff
membranaceus
Umfang
foliorum 170
Persistenter Identifier
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-12793 Persistent Identifier (URN)
Weitere Angaben
Land
Deutschland
Ort
Köln
Sammlung
Dombibliothek
Signatur
Cod. 200
Katalogsignatur
Jaffé/Wattenbach: CC.
Frühere Signatur
Darmst. 2190

Schrift und Hände

scriptura pulcherrima exaratus, quae Carolorum aetati proxima, saeculo decimo certe non inferior est.

Buchschmuck

  • Tabulae, quae codicem continent, corio albo inductae sunt aeneisque laminis et ornamentis munitae.

Hinzufügungen

Margines hic illic abscisi sunt. Manu saeculi XV in loco raso scriptum est: "Liber Mauricii comitis de Spigellenberch prepositi Embricensis."

Inhaltsangabe

  • Additae sunt glossae plurimae tam interlineares quam marginales, quarum maior pars una cum ipso libro descripta est, quod vel mendis admodum frequentibus, quae in eis apparent, probatur. Notae quas Tironianas vocamus, a librario adhibitae sunt f. 3v . ad I, 14 "Quod si esset verum" , ubi adscriptum est: ut f esset semivocalis"; f. 4v . f. 5, 5v. 7v. 11, 12v. f. 130v . "proavus quasi pro avus."
  • Fol. 131 glossa quae perperam in contextum verborum irrepserat, erasa est et ab ipso librario repetita in margine, signo quodam appicto. Sententiae "Focae grammatici"
  • foll. 45v. 46v. 47 , "Servii expositoris"
  • foll. 65v. 132. 135 in margine appositae sunt.Glossarum specimina pauca, eas vero quae Germanica lingua scriptae sunt omnes, in App. XX exhibemus.Inscriptio libri nulla est; in capite primi folii manu aliquanto recentiori scriptum est: "Me legat antiquas vult qui proferre loquelas. Qui me non sequitur, vult sine lege loqui." Graeca ita mendose scripta sunt, ut librarium eius linguae ignarum fuisse appareat; litterae sunt maiusculae, latinis simillimae; supra verba illa linea transversa ducta est: Voces vel sententiae omissae litteris d et h positis supplentur, quod in huius aetatis codicibus frequenter neri vidimus. Praeterea hic illic in margine (χρήσιμον) et r (require) scriptum est.In nova Prisciani editione M. Hertz Praef. p. XX huius codicis mentionem fecit, quem perperam saeculo XII scriptum esse putavit. althochdeutsch lateinisch
  • Fol. 43 in fine libri quinti versibus alternatim rubris et nigris scriptum est: "Artis Prisciani Caesarieusis uiri aeloquentissimi grammatici. Lib. V. finit. Incipit VI. feliciter. Scripsi ego Theodorus Dionisii U. D. Memorialis Sacri Scrinii epistolarum et adiutor U. M. Questoris S. Palatii urbis Romae Constantinopolio Libro. UC."
  • Fol. 87: "Artis Prisciani uiri dissertissimi grammatici Cesariensis doctoris urbis Romæ Constantinopolitanæ præceptoris mei liber .VIII. de uerbo explicit feliciter. Incipit eiusdem lib. VIIII. De generali uerbi declinatione."
  • Fol. 120v: "Explicit liber .XII. de pronomine. Incipit liber tertius decimus. Teodorus memorialis SS. (superscr. id est sacri scrinii) epistolarum. et adiutor questoris spi. scripsi manu mea. in urbe Roma Constantinopoli. Non. Feb. Mauortio consul.
  • Fol. 139v . in calce libri XVI: "Prisciani grammatici partes orationis de nomine libri .VII. de uerbo libri .III. de participio liber .1. de pronomine libri .II. de praepositione liber .1. de aduerbio et interiection liber .1. de coniunctione liber .I."
  • f. 140 fragmenta duo, quae M. Hertz edidit in calce libri XI et libri XIV: "Pronomina - addebat finit. Paulisper - perniciter." Ibi olim libri finis fuit; in averso folio quondam vacuo, manu saeculi XI ut videtur, scripta est Autor: FULGENTII Titel: expositio sermonum antiquorum edita in Mythographis latinis cur. A. van Staveren p. 767-783: "Sandipilam (sic) - delenifica. Fxpikckt fxcfrptxm fxlgfntkk fpkscppk bdcblckdkxm grbmmbtkcxm." i. e. Explicit excerptum Fulgentii episcopi ad Calcidium grammaticum.Inferius scriptura illa elongata, qua in privilegiis primus versus scribi solet, pictum est: "Subdiaconus Uolfridus malus est propter peccata sua."
  • Foll. 141-169 manu alia, quae iam in praecedentis libri marginibus passim quaedam adnotavit, saeculi XI ut videtur, inaequali, atramento pallido, scripti sunt Prisciani libri XVII. XVIII. praemisso fragmento illo, quod ex hoc ipso codice M. Hertz edidit II, 107: "Flavius Lucius Theodorus .VD. memorialis sacri scrinii epistolarum et adiutor VM questoris sacri palatii scripsi manu mea astem (corr. in artem) Prisciani viri disertissimi grammatici doctoris mei in urbe Roma Constantinopoli. die quinto Kal. Mar. Mauortio .VC. pp. Vt uel - amare ut inter se."
  • Prisciani librorum XVII et XVIII, qui hic in unum contracti sunt, nulla inscriptio est; sed in summa foll. 149 et 161 margine legitur: "Liber Prisciani de constructione." Et in fine: "Explicit liber .XVII. Prisciani V. D. grammatici de constructione siue de ordinatione partium orationis. Priscianus grammaticus Simmacho. (Fol. 170) Omente (leg. Omni te) Simmache - culminis. De figuris numerorum, quos antiquissimi habent Codices. Sciendum - duabus quam sunt." Quae l. c. p. 406 et 407 leguntur; sed hic in media sententia et in media pagina textus abrumpitur. Loco versuum graecorum scriptum estGR.
  • Paginae ultimate manu quadam saeculi XIII vel XIV inscriptum est: "Evernandus solvit 2 geltas et dimid. de agris iacentibus in monte.Gerlacus 2 (?) geltas. Albertus et Otto 12 gelt. et dim. Helias 2 et dim. Sifridus et idem Helias duas et dim."

Quellenangabe

  • Jaffé, Philip; Wattenbach, Wilhelm: Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis codices manuscripti descripserunt Philippus Jaffé et Guilelmus Wattenbach. Berlin 1874. S. 87-87 [Digitaler Volltext]
Impressum
Herausgeber
Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek Köln
Redaktion
Im Rahmen des DFG-Projekts CEEC bearbeitet von Patrick Sahle; Torsten Schaßan (2000-2004)
 
Bearbeitung im Rahmen des Projekts Migration der CEEC-Altdaten von Marcus Stark; Siegfried Schmidt; Harald Horst; Stefan Spengler; Patrick Dinger; Torsten Schaßan (2017-2019)
Ort
Köln
Datum
2018
URN
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-12793
PURL
https://nbn-resolving.de/urn:nbn:de:hbz:kn28-3-12793
Lizenzangaben

Die Bilder sind unter der Lizenz CC BY-NC 4.0 veröffentlicht

Diese Beschreibung und alle Metadaten sind unter der Lizenz CC BY-NC-ND 4.0 veröffentlicht

Klassifikation