Beschreibung von Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, Cod. 218

Bibliographische Beschreibung

Handschriftentitel
Quatuor Evangeliorum codex
Entstehungszeit
saec. XI
Beschreibstoff
membranaceus
Umfang
foliorum 217
Persistenter Identifier
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-15563 Persistent Identifier (URN)
Weitere Angaben
Land
Deutschland
Ort
Köln
Sammlung
Dombibliothek
Signatur
Cod. 218
Katalogsignatur
Jaffé/Wattenbach: CCXVIII.

Schrift und Hände

in membranis candidissimis elegantissime scriptus

Buchschmuck

  • auro et coloribus ornatus

Geschichte der Handschrift

Provenienz
Hunc codicem beatae memoriae Iohannes Guilelmus Knott, parochus Heimerzheimensis, qui 17. Iul. 1872 obiit, testamento 19. Oct. 1869 facto, bibliothecae Capituli Coloniensis legavit.

Inhaltsangabe

  • Folio primo , olim vacuo, manu saeculi XII ut videtur, haec inscripta sunt: "Notum sit tam presentis quam futuri temporis fidelibus hunc librum sacrosancti euangelii. labore ac diligentia cuiusdam sacerdotis et monachi huius cenobii hoc paruo scemate decoratum. et sanctorum Laurentii mär. Pantaleonis. Mercurii. Leonis pp. sanctarumque uirginum XI. reliquiis uenerabiliter insignitum. Proinde omnibus hunc ipsum librum a presenti Lin-burgensi æcclesia fraudulenter seu uiolenter abalienare nitentibus. uel in uadimonio exponere uolentibns. sanctorum quibus oblatus est offensionem. et diuinam denuntiamus et optamus ultionem. quia et si sacrosancti euangelii Codices auro uel gemmis ornati interdum solent inuadiari. sancti tarnen qui olim uincula et carceres pro Christo sunt perpessi. in scriniis feneratorum rursus dedignantur captiuari."
  • Eiusdem argumenti inscriptio fuit in ultimo codicis folio, sed ea tam diligenter erasa est, ut tenuia tantum eius vestigia appareant.Tegumenti asseres soli supersunt, quorum anteriori foramen inest, cui reliquiae illae insertae fuerunt. Codicem olim celebris abbatiae Limburgensis, in Spirensi dioecesi sitae, cimelium fuisse arbitror.
  • Fol. 2 . "Incipit Epistola S. Hieronimi presbyteri. Beatissimo papae Damaso Hieronimus. Nouum opus - (f. 4) papa beatissime. Explicit Epistola S. Hierommi presbyteri." "Incipit Prologus Quatuor Euangeliorum." "Plures fuisse - (f. 6) aecclesiasticis uiuis canendas. Explicit Prologus Quattuor Euangeliorum." "Incipit Epistola Eusebii presbyteri." "Eusebius Carpiniano - (f. 7) dixisse repperies." "Hieronimus Damaso papae." "Sciendum etiam - (f. 7v.) beatissime papa." "Incipit Argumentum secundum Matheum." "Matheus ex Iudaea - (f. 8v.) non tacere. Explicit Argumentum secundum Matheum." "Incipit Breuiarium." "I Natiuitas - (f. 11) de baptismo. Explicit Breuiarium."
  • Deinde foll. 11v-17 sequuntur Canones, quibus Evangelia inter se comparantur, more solito scripti iuter columellas satis eleganter coloribus auroque delineatas et exornatas. Textus Evangeliorum picturis multis, pro illius temporis indole satis eleganter factis, ornatus est, quae pannis subtilissimis muniuntur, foll. 18v. 21. 22. 24. 31. 34. 35. 73v. 103v. 104v. 108v. 163v. Praeterea litterae capitales auro optimo, maiores etiam coloribus scriptae sunt, et in singulorum evangeliorum initiis totas pagellas occupant.
  • Fol. 204 . Incipit: "Incipit Capitulare Euangeliorum per circulum anni In nat. domini ad S. Mariam secundum Lucam - (f. 217) Cap. LXV. Item alia (scil. agencia mortuorum) secundum Iohannem. et turbis Iudeorum. Ego sum panis uiuus qui de celo. Usque recuscitabo eum ego in." Quae ad urbem Romam et pontificem Romanum pertinent.

Quellenangabe

  • Jaffé, Philip; Wattenbach, Wilhelm: Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis codices manuscripti descripserunt Philippus Jaffé et Guilelmus Wattenbach. Berlin 1874. S. 97-97 [Digitaler Volltext]
Impressum
Herausgeber
Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek Köln
Redaktion
Im Rahmen des DFG-Projekts CEEC bearbeitet von Patrick Sahle; Torsten Schaßan (2000-2004)
 
Bearbeitung im Rahmen des Projekts Migration der CEEC-Altdaten von Marcus Stark; Siegfried Schmidt; Harald Horst; Stefan Spengler; Patrick Dinger; Torsten Schaßan (2017-2019)
Ort
Köln
Datum
2018
URN
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-15563
PURL
https://nbn-resolving.de/urn:nbn:de:hbz:kn28-3-15563
Lizenzangaben

Die Bilder sind unter der Lizenz CC BY-NC 4.0 veröffentlicht

Diese Beschreibung und alle Metadaten sind unter der Lizenz CC BY-NC-ND 4.0 veröffentlicht