Beschreibung von Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, Cod. 12

Bibliographische Beschreibung

Handschriftentitel
Evangelia quatuor ab HIERONYMO in Latinum translata
Entstehungszeit
saeculi XI
Beschreibstoff
membranaceus
Umfang
foliorum 210
Persistenter Identifier
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-7974 Persistent Identifier (URN)
Weitere Angaben
Land
Deutschland
Ort
Köln
Sammlung
Dombibliothek
Signatur
Cod. 12
Katalogsignatur
Jaffé/Wattenbach: XII.
Frühere Signatur
Darmst. 1951

Schrift und Hände

eleganter scriptus, in cuius tegumento antiquissimo reperitur cervus ex aere factus.

Buchschmuck

  • Insunt picturae, praecipue in Fol. 4v, 22v, 23, 74, 109, 163.
  • Fol. 2v. litteris aureis scriptum est:PRECE ET CARITATE HILLINI COLONIENSIS DOMVS CVIVSDAM CANONICI NOS DVO NON SOLVM SPIRITV SED ETIAM CARNE GERMANI PVRCHARDVS ET CHVONRADVS INVITATI ET COACTI PRESENTEM LIBRVM ACCEPIMVS SCRIBENDVM, AD ALTARE SANCTI PETRI INFRA MVROS COLONIAE PRINCIPALITER CONSTRVCTVM FIDELI DEVOTIONE TRADENDVM. DATORIS QVIDEM PREMIVM QVIA NOVIMVS CERTVM NOSTRVM QVOQVE PRO QVALITATE MERITORVM SPERAMVS PROPICIVM. LECTOR AMANDE TVI SIMVL ET MISERERE NOSTRI.
  • [In folio 16v. pictura cernitur, qua beato Petro in throno sedenti librum hunc ipsum offert Hillinus; in summa vero tabula ecclesia delineata est. Cuius picturae imitationem vide in libro: Anzeiger für Kunde der deutschen Vorzeit XIX (1872) ad pag. 210. ]

Geschichte der Handschrift

Herkunft
Fol. 2v. litteris aureis scriptum est:PRECE ET CARITATE HILLINI COLONIENSIS DOMVS CVIVSDAM CANONICI NOS DVO NON SOLVM SPIRITV SED ETIAM CARNE GERMANI PVRCHARDVS ET CHVONRADVS INVITATI ET COACTI PRESENTEM LIBRVM ACCEPIMVS SCRIBENDVM, AD ALTARE SANCTI PETRI INFRA MVROS COLONIAE PRINCIPALITER CONSTRVCTVM FIDELI DEVOTIONE TRADENDVM. DATORIS QVIDEM PREMIVM QVIA NOVIMVS CERTVM NOSTRVM QVOQVE PRO QVALITATE MERITORVM SPERAMVS PROPICIVM. LECTOR AMANDE TVI SIMVL ET MISERERE NOSTRI.

Inhaltsangabe

  • Titel: Evangelia quatuor Autor: ab HIERONYMO in Latinum translata Insunt picturae, praecipue in Fol. 4v, 22v, 23, 74, 109, 163.
  • Fol. 203-210 Capitulare evangeliorum (quo Sequentiae sancti evangelii, quae in missali Romano insunt, indicantur).
  • Fol. 3 . "Multimoda divinarum scripturarum assertione est inculcatum, quomodo pro adipiscendis virtutibus sit elaborandum, sed satis superque ibi inscribitur, solius cuiusquam mortalium non esse, ut ad eas omnes optinendas possit ascendere. Cuius rei etiam exemplo informamur ab apostolo, qui meritorum qualitates siderum claritate distinxit, cum aliam solis claritatem aliam lunae testificans, stellam etiam ab stella in claritate distare subintulit. Qua in re ego, Hillinus, quamvis indignus presbiterii tamen ordine functus, talibus cogitationibus mentem informans, dum non video me ad prestantioris claritatis sidera, altas videlicet virtutes, posse pertingere, saltem inter minus lucentes stellas gressum bonae voluntatis divino auxilio figere temptabo. Scio namque, eodem apostolo docente, quod non omnes actus membrorum aequales sint, et quamquam in corpore id est sancta aecclesia, prestantioris actus sit mauus quam pes, non tarnen abicitur pes sicut non necessarius, sed a capite Christo in sui ministerii loco necessarius habetur et fovetur. Igitur quoniam qui mirabilis in sanctis praedicatur, vult in eis etiam honorari, praesentem evangeliorum librum tibi, o post Christum dominorum dulcissime, sancte Petre, praesumo offerre, quem non praedives apparatus auri et argenti et gemmarum conportavit, sed caritatis, quae mihi ad te est, ministravit moralis benignitas; hunc tu illo dignare respectu, quo a Christo duo minuta viduae sunt probata. Confiteor, me ad maiora offerenda minus idoneum, te sanctitas tua ad haec parva suscipienda suadeat sufficientem, ut me clavibus linguae tuae clementer solutum nequaquam stringat poena culparum.

    Si quis vero ad hunc auferendum presumptuosam ingesserit manum, huic tu, sancte Petre; quantum cum Christo poteris, redde talionem: maneant ei a te, si amplius nolis deliberare, digne quoque mercedes Ananiae et Saphirae, qualiter cum illos pro suorum fraudibus plecteretur vindicta (sic), hunc utique pro alienorum ablatione iniusta sequatur et appraehendat ultio inremissiva.

Quellenangabe

  • Jaffé, Philip; Wattenbach, Wilhelm: Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis codices manuscripti descripserunt Philippus Jaffé et Guilelmus Wattenbach. Berlin 1874. S. 5-5 [Digitaler Volltext]
Impressum
Herausgeber
Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek Köln
Redaktion
Im Rahmen des DFG-Projekts CEEC bearbeitet von Patrick Sahle; Torsten Schaßan (2000-2004)
 
Bearbeitung im Rahmen des Projekts Migration der CEEC-Altdaten von Marcus Stark; Siegfried Schmidt; Harald Horst; Stefan Spengler; Patrick Dinger; Torsten Schaßan (2017-2019)
Ort
Köln
Datum
2018
URN
urn:nbn:de:hbz:kn28-3-7974
PURL
https://nbn-resolving.de/urn:nbn:de:hbz:kn28-3-7974
Lizenzangaben

Die Bilder sind unter der Lizenz CC BY-NC 4.0 veröffentlicht

Diese Beschreibung und alle Metadaten sind unter der Lizenz CC BY-NC-ND 4.0 veröffentlicht